monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 189

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 189
Quasi dicat: Vere sic est nitendum, quia etiam in minori hoc apparet, ubi unus accipit, enim, id est quia omnis qui contendit, etc. Vel ita iunge: Ita facite ut dixi, haec autem debere fieri, in minori apparet, quia omnis qui contendit in agone, ab omnibus se abstinet, quae praemium agonis impediunt; ita et vos ab offendiculis debetis abstinere.